Liber Regum Tertius*

Caput 5: Versus 16

Absque praepositis.Praepositi autem sunt sacrae Scripturae conditores quorum magisterio crudimur inscios docere, contemptores corripere, et invicem onera nostra portare.Trium millium.Propter fidem Trinitatis, quam sancta eloquia praedicant. Quod in Paralipomenis tria millia sexcenti scripti sunt, ad perfectionem eorum respicit. Senarius enim, in quo mundi completus est ornatus, perfecta bonorum opera significat: et quia sancta Scriptura cum fide veritatis opera justitiae docet habenda, recte praepositi operum templi tria millia et sexcenti fuerunt.
(* Traductions européennes)